- VEXILLUM Regale
- VEXILLUM Regaleapud Guil. Britonem, Philipp. l. 10. ubi de quodam Galone, in praelio Bovinensi,Vexillum Regale die portavit in illo:Regis Franciae praecipuum vexillum est, ex serico caeruleo, liliis interstincto, quod vulgo la Banniere de France dicitur. Ab eo Auriflamma diversa, de qua suô locô. Sed et Vexilla Ecclesiarum, apud Communionis Eccl. Scriptores, memorantur passim. Asservabantur illa in ipsa Aede sacra, ubi et qui ea delaturi erant in proeliis, benedictione consecratâ, recitatis ad id ab Episcopo aut Sacerdote precatiunculis accipiebant, finitôque praeliô eodem referebant, uti de Vexillo S. Dionysii pluribus docet Car. du Fresne, ad Ioinvillam, Dissert. 18. et de Lusatorum Slavorum Vexillis, in fano Radagastensi asservatis Ditmarus, l. 6. p. 65. Super altare posita, refert Durandus, Rational. l. 1. c. 3. n. 32. Benedictionis formulam apud Latinos habes in Ordine Rom. apud Graecos Byzantinos, in Tacticis Leonis Imp. c. 19 §. 22. Plura vero hanc in rem, uti de Vexillo S. Martini, in Monasterio S. Martini Turon. servato, et â Comiribus Andegav. tamquam loci Advocatis, vide supra, in bellis Monachorum et Canonicorum olim delato: de Vexillo Mart. Mauricii et Thebaeae Legionis Principis, inter alia xenia, Hugoni Capeto, ab Edelstano Angl. Rege misso: de Vexillo S. Petri, cruce et clavibus insignito, quod Pontifex Rom. suae communionis Principibus, vel in Paganos, vel in Schismaticos aut Haereticos, ut vocant, moturis, mittere consuevit: porro de Vexilli erectione, in altioribus urbium vel castrorum turribus, supremi Dominii symbolo, eiusdem submissione, deditionis signo etc. apud modo dictum Car. du Fresne in Glossar. ubi et pro clamore militari vocem Vexilli apud citimae aetatis Scriptores nonnumquam occurrere, eo quod Vexillifer primus in proeliis aliisque motibus clamorem militarem efferret, quem coeteri milites subsequebantur, addit. Vide quoque supra aliquid voce Pennones, it. Rcatan. et Tufa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.